- TURBA
- I.TURBAHispaniae urbs, Liv. 1. 35.II.TURBAin viis Romanis, tanta quottidie, ut aegre via reperiri posset, indigitatur passim Iuvenali, Martiali, Aliis. In Amphitheatro imprimis aut Circo Maximo, Papinio, l. 1. Sylv. 1. v. 65.—— Continuus septem per culmina montesIt fragor, et magnae fingit vaga murmura Romae.In cuiusmodi locum, pompamque spectandam, proruentem, Populum, formicis ac suibus pulchre comparat Theocritus, Adoniazusis,Ω᾿ θεοὶ ὅςςος ὄχλος πῶς καὶ πόκα τοῦτο περᾶσαιΧρὴ τὸ κακὸν; μύρμηκες ἀνήριθμοι καὶ ἄμετροι.Et——— ἄθροος ὄχλοςΩ᾿θεῦνθ᾿ ὥςτε ὕες —–——Vide Casp. Barthium, Animadversion. ad Theb. Papinian. 4. v. 798.—— pars arctâ plebe sequuntur.et supra, voce Compressio, ut et infra Umbo, ubi de verbis παραγκονίξειν et ὠλεκρανίξειν. Voci origo ex τύγβη Attico, pro σύρβη, a σύρειν et βοᾷν, ut commotionem streperam ac vocalem proprie notet, Becmannus, Origin. L. L. Apud recentioris aevi Scriptores Turba niger cespes est, qui, e terra palustri ac bituminosa erutus, variis in regionibus, vicem carbonis praebet, Gallis Tourbe, Belgis, Anglisque Torf et Turf dictus. Vide Lamb. Ardensem, Auctorem Chronici Andrensis; Spelmannum, qui turbam e terrae corpore effodi, blestiam (Gall. bleche) e superficie, utramque in ignis escam a rusticis plurimis et a Nobilibus ipsis, in palustribus regionibus adhiberi ait; ipsos inprimis, qui de Turbis ex professo scripsêre, Martin. Schoockium, Carolum Patinum, Alios. Hinc Turbariae, loci eiusmodi cespitibus fodiendis idonei, in Monastico Anglic. passim: de quibus Wilh. Armoricus, Philipp. l. 2. ubi de Flandria,Arida gleba foco siccis incisa mariscis.Vide Auctores Carolo du Fresne hanc in rem laudatos, de Turbariis praecipue Anglicis Camdenum, Descript. Britanniae, ubi de Lancastrensi agro, et quaedam supra, ubi de Carbone. At Turbarii, seu Turbiculi, vulgo Kerni, apud Hibernos, milites levis armaturae, qui iaculis amentatis, machaeris et cultris sive sicis, Skeynes vocatis, dimicabant, dicuntur. Henrico Marleburgensi, qui de illis pluribus agit, uti ex eo Iac. Waraeus Antiqq. Hibernic. c. 12. Sect. 1.III.TURBApostea Travia, Tarbia, ac Tarvia, nunc Tarba, oppidum Galliae, caput Bigerronum, decimô inter provinc. Novem populanae civitates locô. Vulgo Tarbe: vetus castrum aut arcem Bigerram Bigorramve habuit, ubi semper Episcopatus fuit sedes: Unde et nunc sedes dicitur, la Sedes. Vide supra in voce Bigerrones.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.